Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER V
(Versiculus)

116 (Alleluja.) Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.

2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni ;

4 Et nomen Domini invocavi : O Domine ! libera animam meam.

5 Misericors Dominus et justus ; et Deus noster miseretur.

6 Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.

7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi ;

8 Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.

9 Placebo Domino in regione vivorum.

10 (Alleluja.) Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.

11 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.

12 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?

13 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

14 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

15 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

16 O Domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea ;

17 Tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

18 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;

19 In atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem !



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 114.1-9. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 114.1-9 et 115. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit