Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Nahum

(Versiculus)

2 Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem ; contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.  n

2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israel ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.

3 Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.

4 In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis ; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.

5 Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis ; velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.

6 Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.

7 Et miles captivus abductus est ; et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.

8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt ; state, state, et non est qui revertatur.

9 Diripite argentum, diripite aurum ; et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.

10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus ; et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.

11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat ?

12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis ; et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.

13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius ; et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit