Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Jeremiæ


12 Justus quidem tu es Domine, si disputem tecum ; verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur ; bene est omnibus, qui prævaricantur, et inique agunt ?

2 Plantasti eos, et radicem miserunt ; proficiunt et faciunt fructum ; prope es tu ori eorum ; et longe a renibus eorum.

3 Et tu Domine nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum ; congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.

4 Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea ? consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra.

5 Si cum peditibus currens laborasti : quomodo contendere poteris cum equis ? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis ?

6 Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce ; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.

7 Reliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam ; dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.

8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva ; dedit contra me vocem, ideo odivi eam.

9 Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ? numquid avis tincta per totum ? venite, congregamini omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum.

10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam ; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.

11 Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me ; desolatione desolata est omnis terra ; quia nullus est qui recogitet corde.

12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit ab extremo terræ usque ad extremum ejus ; non est pax universæ carni.

13 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt ; hæreditatem acceperunt, et non eis proderit ; confundemini a fructibus vestris, propter iram furoris Domini.

14 Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem, quam distribui populo meo Israel : Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum.

15 Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum ; et reducam eos, virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam.

16 Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus, sicut docuerunt populum meum jurare in Baal ; ædificabuntur in medio populi mei.

17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit