Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

34 Accedite gentes, et audite, et populi attendite ; audiat terra, et plenitudo ejus, orbis, et omne germen ejus.

2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum ; interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

3 Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ; tabescent montes a sanguine eorum.

4 Et tabescet omnis militia cœlorum, et complicabuntur sicut liber cœli ; et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.

5 Quoniam inebriatus est in cœlo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ ad judicium.

6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum, et hircorum, de sanguine medullatorum arietum ; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.

7 Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium ;

8 Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.

9 Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem.

10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus ; a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.

11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis, et corvus habitabunt in ea ; et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.

12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.

13 Et orientur in domibus ejus spinæ, et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.

14 Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.

15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite, unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.

17 Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram ; usque in æternum possidebunt eam, in generationem et generationem habitabunt in ea.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit