Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Corinthios

(Versiculus)

13 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.

2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam ; et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur ;

5 Non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non inritatur, non cogitat malum ;

6 Non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati ;

7 Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8 Caritas numquam excidit, sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur ;

9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus ; quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.

12 Videmus nunc per speculum in ænigmate ; tunc autem faciet ad faciem. Nunc cognosco ex parte ; tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.

13 Nunc autem manent, fides, spes, caritas, tria hæc ; major autem horum est caritas.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit